monumenta.ch > Victricius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 9, 3
Coelestis ratio docetur, non comparatur; insinuatur, non ornatur. Docuit ergo nos divinitatem solis exemplum. Non tamen se miscuit unitati. Iam illud omnibus liquet, ex nihilo Deum fecisse, quod non erat, unde saepe dialecticorum virus eliditur. Si enim ex inani rerum auctor Deus vas hoc spiritale, et membra composuit, cur non potuit animatum corpus, et velut sanguinis fermento globatum ad sui luminis transferre substantiam?